- WASLARE vulgo Wasler
- WASLARE, vulgo Waslermonasterium in silva Fania, quae Carbonatiae pars est, dictum a fluviolo praeterlabente, quod Dodonis Monachi, Rectoris quondam sui, corpus servabat, pridem intercidit, Proin eius reliquiae in cellam Laubiensi coenobio subiectam, atque Faniae finibus inclusam, quam Moustier en Faigne vocant, translatae sunt. Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Fania.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.